Nominativus finitur litteris XIII, vocalibus V, id est a e i o u, ut Sisenna monile sinapi Cicero veru, semivocalibus VI, id est l m n r s x, ut consul scamnum flumen Caesar Livius silex, mutis duabus, id est t et c, ut caput lac; genetivus tribus, id est s i e, ut Catonis magistri Musae; dativus III, id est i o e, ut agili docto scholae; accusativus IIII, id est m s t e, ut hominem funus caput monile; vocativus VII, a e i m r x o, ut Musa monile Livi scamnum Caesar silex Cato: sed in generibus neutris similis est nominativo. ablativus terminatur vocalibus V, ut ab hac schola, ab hoc monile, ab hoc agili, ab hoc docto, ab hoc veru; item m s et r, ut nequam nugas instar. quaecumque nomina nominativo singulari i litteram habuerint ante ultimam syllabam, haec genetivo singulari eandem duplicant, ut hic Mercurius huius Mercurii, hic Vergilius huius Vergilii: sic etiam in neutris, ut hoc dolium hoc folium, huius dolii huius folii [lilii] facit et cetera.
Omnia nomina nominativo or syllaba finita aut masculina sunt, ut honor, aut feminina sunt, ut arbor, aut neutra, ut aequor, aut communia, ut melior. solum omnis generis invenitur memor, quod potest adverbium facere memoriter.
Ad nominativum casum verba accedunt dicitur fertur nominatur, ut ‘dicitur Cato se occidisse’, ‘fertur Pompeius in litore Aegypti iacuisse’, ‘nominatur Augustus inter quosdam’.