Quamquam de litteris et syllabis multiplex sit copiosusque tractatus, tamen is|magis appetendus a nobisque susceptus est; qui ad dimensionem pedum metrorumque perducit.
Igitur litterae aut vocales dicuntur aut consonantes: vocales V, a e i o u; consonantes vero reliquae omnes, quarum aliae semivocales, aliae mutae. semivocales sunt VII, f l m n r s x, mutae VIIII, b c d g h k p q t. sed ex vocalibus i et u pro consonantibus habentur, cum vel secum iunctae fuerint, ut Iuno vita, vel aliis vocalibus praepositae, ut Ianus Venus, hoc etiam i amplius praestat, quod in uno sermone inter duas posita vocales duplicis fungitur loco, ut Troia Maia. ∥ de consonantibus l et r, cum in eadem syllaba consonantibus postponuntur, ut clarus frater, saepe deficiunt. s etiam aliquotiens de metro excluditur. x semper pro duplici babetur, z vero non numqum. h interdum consonantis fungitur loco, interdum adspirationis.
[De syllabis longis et brevibus] Quae cum ita sint, ex his aut unius vocalis enuntiatione, ut a, aut conexione litterarum, ut prae, syllaba procreatur, scilicet aut brevis aut longa aut communis. brevis est quae correptam vocalem habet, ut amor, [et non desinit in os, quam genetivus producit, et monosyllabum dos] et non desinit in II consonantes, ut ars, vel in unam duplicem, ut pix, | vel in i inter duas vocales constitutam, ut aio. longa vero est cui quattuor ista contingunt, quibus indiget brevis, ut dos ars pix aio.