In 1875, Darwin received the following diplomas. Although not letters in the conventional sense, diplomas represent significant communication between Darwin and scientific organisations, and the citations in such diplomas often provide valuable indications of those aspects of Darwin's work that were considered worthy of honour.
In view of this, they have been included here.
From Leiden University 8 February 1875
RECTOR ET SENATUS ACADEMIAE LUGDUNO-BATAVAE
Lectoribus Salutem!
Honorum omnium, tum in re civili, tum in re literaria, hoc imprimis consilium esse, ut qui suis meritis alios antecedant, novam ab illis honoribus commendationem consequantur, acceptaque laude ad praeclara quaeque incitentur, communis omnium existimatio est. Neque tamen eorum honorum praestantiam et dignitatem in ea re unica aut praecipua spectari, recte semper iudicarunt maiores. Inchoantes praemiis incitare praeclarum est et iucundum, sed praeclarius etiam et iucundius honoribus illos ornare, qui sine tali incitamento ad eximiam eruditionis laudem pervenerunt, quoniam inde in ipsos, quibus haec praemiorum decernendorum provincia mandata est, aliquantum redundat ornamenti. Haec autem facultas viros eruditione et doctrina insignes iusto honore decorandi uti Nobis Rectori et Senatui Academiae Lugdano-Batavae semper grata et accepta fuit, ita nunc maxime est cum eo iure uti possimus, ut in virum egregium
Carolum Darwin
in Medicina lauream doctoralem honoris causa conferamus. Neque hoc eo animo agimus, ut viri Doctissimi laudibus aliquid inde accedat incrementi, sed ut nostrae erga eum benevolentiae exsistat documentum. Quapropter Nos, pro potestate Nobis concessa, eumdem
Carolum Darwin
Medicinae Doctorem solenni ritu creavimus et renunciavimus, concessis ei iuribus omnibus et immunitatibus, quae legitime creato Medicinae Doctori vel lege vel consuetudine tribui solent. Cuius rei ut firma sit et testata fides, Diploma hoc publicum, manu Actuarii nostri subscriptum ac maiori Academiae sigillo confirmatum, ei dari curavimus.
LUGDUNI BATAVORUM AD DIEM VIII FEBRUARII MDCCCLXXV.
A Heynsius Acad. Rector | A. E. J. Modderman | J. A. Boogaard | T. Zaaijer M Polano | D Doijer | G D L Huet | Siegmund Rosenstein
[Translation]
THE RECTOR AND SENATE OF THE UNIVERSITY OF LEIDEN
To the readers [of this document], greetings!
The general opinion of everyone is that the main purpose of all honours, both in public life and in the field of letters, is that those men who are outstanding by their deserts may acquire fresh esteem from those honours and, by receiving praise, they may be spurred on to further splendid achievements.